venerdì 11 settembre 2015



HYPOCAMISIUM
Underwear - Pulp

Quārē nōn iānuam claudis,
et vēlāria tendis?
Nam usquam ībis.
Is ascendēns scālās est
et mox cupiet tē in hypocamisiō vidēre.

Nequīs nunc morāre,
nōn via salūtis tibi:
ille nimis proximus est.
Quōmodo, diabolē, fēcit ut hūc inerit.
Sēminūda in aliēnō cubiculō;
dem tōtam vītam meam ut videam hoc.
Tūte,
illīc rigentem,
tantum in tuō hypocamisiō.

Sī ars vestiāria tuum mūnus est
tunc cum nūdus sīs
putō tē esse certē ōtiōsum,
quia dum fit
nōn est via salūtis,
quoniam tū es puer et illa est puella.

Nequīs nunc morāre,
nōn via salūtis tibi:
ille nimis proximus est.
Quōmodo, diabolē, fēcit ut hūc inerit.
Sēminūda in aliēnō cubiculō;
Dem tōtam vītam meam ut videam hoc.
Tūte,
illīc rigentem,
tantum in tuō hypocamisiō.

Et sī tū claudēs oculōs modo memorābās
esse quod nocte dēcursā voluistī,
cūr ergō sīc difficile tibi eum tangere,
īre concēdereque tē eī?

Nequīs nunc morāre,
nōn via salūtis tibi:
ille nimis proximus est.
Quōmodo, diabolē, fēcit ut hūc inerit.
Sēminūda in aliēnō cubiculō;
dem tōtam vītam meam ut videam hoc.
Tūte,
illīc rigentem,
tantum in tuō hypocamisiō.

Heu ita,
cupiō tē vidēre.

Cupiō tē vidēre tantum in hypocamisiō.

giovedì 10 settembre 2015




LŪCE IN TĒ, ĪNSĀNE ADAMĀS
Shine on You Crazy Diamond – Pink Floyd

Mōmentō iuventūtem
cum velut sōl lūcērēs:
lūce in tē, īnsāne adamās,
nunc vīsus in oculīs tuīs est
similis gurgitibus ātrīs in caelō;
lūce in tē, īnsāne adamās.
Lātus tū īnsidiīs īnfantiae et celebritātis es
flātusque in aurā chalybeā.
Venī scopus remōtī rīsūs,
venī, ignōtus, fābula, martyr et lūce!

Cōnātus auferre sēcrētum nimis mox es,
tibi sitis dēspērāta lūnae.
Lūce in tē īnsāne adamās,
minātus umbrīs noctis
stānsque sub lūce.
Lūce in tē, īnsāne adamās,
exhausistī adventum bonum cāsuālī scrupolōsitāte,
flātus in aurā chalybeā.
Venī, delirēns, prophēta vīsiōnum,

venī pictor, fistulārī, carcerātus et lūce!

martedì 8 settembre 2015


DIĒS CANĪNĪ CESSĀVĒRUNT
Dog Days Are Over - Florence + the Machine

Laetitiā eam icit mōre trāminis in ferrīviā
advenientis in illam firmam quae et nunc nōn āversātur.
Latuit post angulōs, latuit sub lectīs;
id suāviīs necāvit et fugāvit
bullās omnēs in pōtiōne dēmergēns
et lāvit in lavabulō coquīnae.

Diēs canīnī cessāvērunt,
diēs canīnī factī sunt,
equī perventūrī sunt
sīc tibi est currendum:

vēlōciter curre tuae mātrī, vēlōciter curre tuō patrī,
curre tuīs puerīs, sorōribus et frātribus
relinque omnēs amantēs et amātōs retrō:
nequīs ferre tēcum sī superesse optās.

Diēs canīnī cessāvērunt,
diēs canīnī factī sunt,
potesne audīre equōs?
Quoniam hūc veniunt.

Numquam aliquid ē tē voluī
praeter omnia quae habuistī et quidquid quidem relictum post hōc.
Laetitia eam icit mōre prōiectī in caput,
perpulsa magnō pandere ab aliquō cui nōscendum sit melius quam sīc.

Diēs canīnī cessāvērunt,
diēs canīnī factī sunt,
potesne audīre equōs?
Quoniam hūc veniunt.

Vēlōciter curre tuae mātrī, vēlōciter curre tuō patrī,
curre tuīs puerīs, sorōribus et frātribus
relinque omnēs amantēs et amātōs retrō:
nequīs ferre tēcum sī superesse optās.

Diēs canīnī cessāvērunt,
diēs canīnī factī sunt,
potesne audīre equōs?
Quoniam hūc veniunt.

Diēs canīnī cessāvērunt,
diēs canīnī factī sunt,
equī perventūrī sunt

sīc tibi est currendum.



VĒRĒ VELUT PARADĪSUS
Just Like Heaven - The Cūre

"Mōnstrā quō facis istum lūdum
quī mihi clāmōrem movet" dīxit
"quī mihi rīsum movet" dīxit
et pōnēbat brāchia in cervīcem meam
"mōnstra quō facīs et iūrō
ut tēcum abeam".

Advolāns in margine vorāginis
bāsiāvī suum vīsum et frontem
somniābamque dē plūrimīs mōribus
ut eam faciam splendidiōrem.
"Cūr es sīc remōtus?" dīxit
"cūr numquam scīre vīs mē esse in amōre tēcum?"

Tū dulcis et ūna,
tū āmissā et sōla,
tū īnsolitā mōre angelōrum,
saltāns in profundiōribus ōceanīs:
cōnfūsā aquā.
Vērē es velut somnium...

Lūx diēī imprimēbat meam dēlīneātiōnem
eram certē dormiēns per lūmina
movēbam labia sussurāns suum nōmen
aperuī oculōs et sōlum mēcum mē invēnī
sōlum per mare procellōsum
quod raptāvit ūnam puellam quam amāvī
et dēmersit deorsum, in mē.

Tū dulcis et ūna,
tū āmissā et sōla,
tū īnsolitā mōre angelōrum,
saltāns in profundiōribus ōceanīs:
cōnfūsā aquā.

Vērē es velut paradīsus...

IN IĀNUAM PARADĪSĪ PULSĀNS
Knocking on Heavens Door - Bob Dylan

Mamma, ex mē hanc notam cape
illam iam utī nequeō,
nimis fuscum ut videam fit:
mē sentiō in iānuam paradīsī pulsāns.

In iānuam paradīsī pulsāns...

Mamma, meam pistoliam in terrā repōne
sclopētāre iam nequeō,
nimbus āter dēscendēns est
mē sentiō in iānuam paradīsī pulsantem.


In iānuam paradīsī pulsāns...

ĪNSILĪMUS IN LACŪNĀS
Hoppipolla - Sigur Ros

Rīdentēs
Iungāmus circulō manūs
rotēmus circum vēlōcēs,
mundus tōtus fit cōnfūsus
dummodo nōn stās.

Madidī
capite pedibusque
neque ocreās habēmus:
in nōbīs currimus
et volēmus tegmine exīre.

Init ventus,
foris sentiō odōrem crīnis tuī;
pulsō fortius quam possum
meum nāsum ācriter.

Īnsilīmus in lacūnās
neque ocreās habēmus,
madidī capite pedibusque
nec ocreās habēmus.

Nāsus fundit sanguinem

at pergō.