venerdì 11 settembre 2015



HYPOCAMISIUM
Underwear - Pulp

Quārē nōn iānuam claudis,
et vēlāria tendis?
Nam usquam ībis.
Is ascendēns scālās est
et mox cupiet tē in hypocamisiō vidēre.

Nequīs nunc morāre,
nōn via salūtis tibi:
ille nimis proximus est.
Quōmodo, diabolē, fēcit ut hūc inerit.
Sēminūda in aliēnō cubiculō;
dem tōtam vītam meam ut videam hoc.
Tūte,
illīc rigentem,
tantum in tuō hypocamisiō.

Sī ars vestiāria tuum mūnus est
tunc cum nūdus sīs
putō tē esse certē ōtiōsum,
quia dum fit
nōn est via salūtis,
quoniam tū es puer et illa est puella.

Nequīs nunc morāre,
nōn via salūtis tibi:
ille nimis proximus est.
Quōmodo, diabolē, fēcit ut hūc inerit.
Sēminūda in aliēnō cubiculō;
Dem tōtam vītam meam ut videam hoc.
Tūte,
illīc rigentem,
tantum in tuō hypocamisiō.

Et sī tū claudēs oculōs modo memorābās
esse quod nocte dēcursā voluistī,
cūr ergō sīc difficile tibi eum tangere,
īre concēdereque tē eī?

Nequīs nunc morāre,
nōn via salūtis tibi:
ille nimis proximus est.
Quōmodo, diabolē, fēcit ut hūc inerit.
Sēminūda in aliēnō cubiculō;
dem tōtam vītam meam ut videam hoc.
Tūte,
illīc rigentem,
tantum in tuō hypocamisiō.

Heu ita,
cupiō tē vidēre.

Cupiō tē vidēre tantum in hypocamisiō.

Nessun commento:

Posta un commento